- PANIS
- I.PANISδιαιωνίξων dicebatur quem unusquisque totô aevô percipiebat, et posteris suis transmittebat. Talis ille, quem Aurelianus erogavit apud Vopisc. loc. cit. Item quem popularibus suis, Antiochensibus civibus, distribui instituisse, atque eam in rem certos reditus ex fundis suis constituisse Artabanum, legimus apud Chronici Alexandrini Auctorem.II.PANISOstiensis seu Fiscalis in l. un. Cod. Theod. de Pretio panis Ostiensis, qui de Fiscali frumento, quod Ostiae, pistoribus vendito, confectus Populo Rom. vendebatur. Vide Iac. Godofredum et Salmas. ad Vopisc. c. 48.III.PANISex ossibus humani corporis comminutis et molitis, in obsidione Lutetiae, sub henrico M. adhibitus legitur, in Historia eius temporis.IV.PANISinter Isidis inventa, ut supra videre est, ubi de Frumento; vide quoque voce Ops; apud Romanos in usu primitus non fuit, quippe quos, pulte contentos, Pistores per annos sexcentos, usque ad Persicum bellum, non habuisse constat, Alex. ab Alexandro Genial. Dier. l. 3. c. 11. postmodum apud eos ientaculi fuit caput, neque unquam sine illo ientaculum, imo aliquando solus ientaculum absolvebat. Fuit enim haec Veterum frugalitas, eorum praecipue, qui negotiosam vitam καὶ περιςτατικὴν agebant, ut matutinis horis solô pane degustatô, usque ad vesperam et tempus cenae impransi perdurarent, adeo ut ne biberent quidem: quod de se Galenus praedicat ῾ϒγιειν l. 6. Unde Panem siccum id ientaculi genus vocârunt. De Antonino Pio Iul. Capitolin. c. 13. Senex etiam, antequam salutatores venerunt, panem siccum comedit ad sustentandas vires. Et de Tacito Imperatore Flavius Vopisc. c. 11. Panem, nisi siccum, numquam comedit, eundemque sale atque aliis rebus conditum. Ubi Panis siccus denotatur, qui solus et absque pulmento sumitur. Sic Galenus explicat l. c. et Graeci eôdem modô ζηρὸν ἄρ´γον pro solo pane, cui nihil aliud adiunctum aut admixtum est, libenter usurpant, Vide Salmas. ad Capitolin. in Maximinis. c. 13. Atque hinc ἀργοσίτεῖν, i. e. panem comedere, pro ientare, in Lexiphane Luciani. Plerique tamen non solum eum comedebant, sed palmulas, uvas passas, nucleos, mel Atticum, crudum aut coctum, aut aliquid melliti operisve dulciarii: Salsi etiam aliquid aliquando cum pane sumebant. Quidam etiam bibebant: nonnulli post hoc ientaculum prandebant quoque etc. Cum melle Pythagoraeorum etiam cibum fuisse, habet Athenaeus l. 2. c. 2. Interim nullum ientaculum, ut dictum, sine pane: quem quidam horâ tertiâ, aut quartâ, imo sextâ etiam, qui videl. non prandebant, Antoninus vero, propter senilem aetatem, sumebat maturius. Inde Graeci βουκκισμὸν appellârunt ientaculum, a Latina voce Bucca vel Buccea, quae frustum panis vel panem, designat. Nam hinc buccella et buccellatum, panis sex unciarum. Vetus Glossar. Ientat, βουκκίξει. Gustare, βουκκισαι. Unde Buccae et Buccellarii, qui alienâ vivunt bucceâ, seu quadrâ, parasiti scil. et asseclae. Panes namque in quadras, hasque in bucceas, dividi consuêsse, dicemus infra voce Quadra, etc. Et hinc fortasse immorsus Horatio, qui adhuc ieiunus est, et nondum ientavit nec ieiunium polluit, quod faciebant gustatâ unâ aut alterâ panis bucceâ. Augustus in Epist. Nos in essedo panem et palmulas gustavimus. Et iterum, Dum lecticâ ex Regia domum redeo, panis unciam cum paucis acinis uvae duracinae comedi. Ac paulo post, Qui in balineo demum post horam primam noctis duas bucceas panis manducavi priusquam ungi inciperem. Ubi panem comedere, gustare et ientare, res eadem. Galenus ῾ϒγιέιν l. 2. Ἐν δε τῶ κατὰ τὴν ἀγρρὰν χωρίῳ περὶ τρίτην ὥραν ἢ τὸ μακρότερον περὶ τετάρτην ἤςθιεν ἄρτον μετα μέλιγος Ἀττικοῦ. Nempe ientaculum non semper domi sumebant, sed in foro, in lectica, ubicumque essent. Vide Salmas. ad Fl. Vopisc. in vita Taciti Imp. loc. cit. et plura hanc inrem suprâ, in voce Ientaculum. Fuit autem panis ex hordeo primum factus, uti discimus ex Artemidoro l. 1. c. 71. et Plinio l. 18. c. 7. qui postea in poenam cessit, Sueton. Aug. c. 24. manente nihilominus eius usu, apud pauperes et frugaliores, Sen. Ep. 18. Monachos etiam quosdam Orientales, apud Sulpitium Seu. Dial. 1. Eius locô frumentaceusinventus a Cerere, Plin. l. 18. c. 7. 8. 9. 11. cuius apud Romanos, penes aliquem servorum Triciliniarium distributio fuit, videnturque appellatione mutuatâ a Comitialibus et Iudiciariis Diribitoribus, qui illum diribebant, Diribitores Appuleio dicti, Met. l. 2. Diribitores plusculi, splendide amicti, fercula copiosa, puellae scitulae ministrantes, pueri calamistrati, pulchre indusiati. Iuvenalis, ut solet, eleganter Sat. 5. v. 66. et seqq.Maxima quaeque domus servis est plena superbis,Ecce alius quantô porrexit murmure Panem,Vix fractum, solidae iam mucida frusta farinae,Quae genuinum agitent, non admittentia morsum.Sed tener, et niveus mollique siligine factusServatur Domino. —— ——Et huc pertinent illa Petronii: Circumferebat Aegyptius puer clibanô argenteô panem. Promebant autem e canistris statutis in ipso Triclinio, ut indicat antiqua Sigmatissculptura, quae Romae trans Tiberim visitur, e regione aedis D. Chrysogoni, exhibita a Laurentio Pignorio Comm. de Servis. Ideoque iterum Iuvenalis Sat. cit. v. 73.——— ——— Finge tamen teImprobulum, superest illic, qui ponere cogat.Vis tu consuetis audax conviva canistrisImpleri, Panisque tui novisse colorem.Virg. etiam Aen. l. 1. v. 705.Dant manibus famuli lymphas, Cereremque canistrisExpediunt. ——— ———Ubi Donatus, Hîc, inquit, dispositionem familiae Regalis, ostendit. Alii enim, h. e. Viri aquam abluendis manibus dabant: alii mantilia porrigebant, quibus manus ablutae tergerentur, alii canistris Panem ministrabant. Mos enim fertur apud veteres fuisse, ut Panis non argenteis vasculis inferretur, sed canistris, h. e. speciebus factis ex vimine. Unde colligimus, in Petronio pleraque legi, quae luxum referant non vulgarem ac tritum, sed Imperatorium et summae inter luxuriosos fortunae: quale est, quod de clibano argenteo legimus. Coquebant eum olim Pistores seu Coqui, qui antiquis temporis iidem fuêre: postea munia haec separari coeperunt, et mulierum, quae Panem coquerent (Panicoctarias vocat Chrysologus Serm. 99:) mentio fit leg. 12. et 13. ff. de instruct. vel instrum. leg. Conficiendi Panis rationem exhibet Plin. loc. cit. qui de Pistoribus quoque multa, de quibus vide infra suô locô. Apud eosdem Romanos, cum frumentum primo, posteâ locô eius Panis Populo publice distribui solitus est: cuius moris originem quidam a Traiano petunt, sed mirum neminem Auctorum, tantô intervallô, sub tot Imperatoribus, qui a Traiano usque ad Aurelianum praefuêre, eius rei mentionem fecisse. Contra meminêre multi, sub mediis illis Imperatoribus, tesserarum frumentariarum. Quod enim Iuvenalis, Traiano coaevus, panis populo distribuendi mentionem facit, cum sic de Populo loquitur, Sat. 10. v. 80.—— Atque duas tantum res anxius optat,Panem et CircensesPanem Poetice usurpat pro frumento; quod hinc patet, quia aliô locô frumenti tesserae meminit, Sat. 7. v. 174.Summula ne pereat, quâ vilis tessera vaenitFrumenti.Nec iuvat Aurelius Victor, qui scribit, Traianum mire annonae consuluisse, repertô firmatôque Pistorum Collegiô. Haec enim verba non auctorem faciunt Traianum annonae Populo dividendae, non in frumento ut prius, sed in pane cocto: cuius rei auctorem fuisse primum Aurelianum, discimus ex Fl. Vopisco, c. 35. Cum aureas populus speraret, neque Aurelianus aut posset aut vellet, coronas eum fecisse de panibus, qui nunc siliginei vocantur, et singulis quibusque donâsse: ita ut siligineum suum quottidie totô aevô suô et unusquisque reciperet et posteris dimitteret. Quemadmodum idem porcinam carnem Populo primus distribuisse, in sequentibus dicitur. Bilibres autem primo facti sunt Panes, qui Populo distribuebantur, sicque viginti quatuor uncias panis quottidie accipiebant populares. Addidit postea unciam idem Imperator: addidêre vero etiam sequentes Principes, dones usque ad triginta sex uncias panium pondus processit; et plures panes minores dari coeperunt, ita ut sex panes quottidie darentur singulis popularibus, quorum quisque sex uncias pendebat. Et sic in sex panibus triginta sex uncias accipiebat Populus Rom. sub Theodosio, cum 25. tantum unciae in uno pane, sub Aureliano, praeberentur. Vide L. Valentiniani C. Theod. de annon. civ. et pane grad. Formam panis quod attinet, Aureliano in modum coronae fuit, ut ex Vopisco vidimus, an postea mutârit, quemadmodum mutavit in pondere, non adeo certum: videtur tamen non mutâsse. Nameque et apud Constantinum περὶ ςθεμάτων bucella panis dictus in modum circuli factus; bucellas autem vocâsse illos civiles panes, testimoniô est l. d. Graeci recentiores Ψωμία appellârunt, unde Buccellarius apud eundem ὁ φύλαξτοῦ ἄρτου, Custospanis. Porro nemini Panis de officina Pistoris praebebatur, sed omnes in iisdem gradibus illos accipiebant, quibus olim congiaria Populo dabantur, aera dividebantur et missilia omne genus spargebantur ac tesserae mittebantur, in Amphitheatri scil. gradibus, de quibus gradibus accipienda omnino est vetus haec Inscr. COLLEGIO. DENDROPHOR. ROMANOR. QUIBUS. EX S. C. COIRE. LICET. ARGEN TI P. X. ET HS. X. MILIA. N. REDDEDIT QUAE. DIVISA. SUNT. POPULO. PER. GRADUS. KAL. AUG. N. COLLEGI. l. e. per gradus Amphitheatri vel Theatri, in quibus omnesdivisiones et ἐπιδόσεις Populo fiebant, ut ex Martiali passim constat. Unde illae locutiones, de gradibus, in gradibus, et gradibus panem distribuere, pro hominibus, qui sunt in gradibus: l. 3. Cod. Theodos. de annon. civ. et pane grad. et l. 5. tit. eod. ubi proprii gradus, i. e. popularium gradus memorantur, qui unicâ voce Popularia dicti, et a gradibus Militarium, Equestrium et Senatorum distincti erant: neque enim panis gradilis huius in alium gradum translationem facere licebat, ex l. 2. Cod. Theodos. d. l. Minime tamen dissimulandum, cum ex Constantini institute annonae civicae populo in Urbe Constantinopolit. itidem, ut Romae, erogarentur, erogationem eam non in Circo, aut Amphitheatri gradibus sed in Foro fieri solitam: ubi Populus per gradus distinctus et per turmas divisus panes illos civiles, qui publico dabantur, accipiebat. In quo eodem loco, sparsiones etiam Consulum, quas ὑπατείας vocabant, fieri consueverant: quod Romae quoque nonnumquam factum esse, discimus ex Iosepho Origin. l. 19. c. 1. Hinc l. 5. Cod.Theodos. d. t. in eodem loco panem emi et erogari consuevisse, dicitur: emebatur autem panis in Foro. Sed et ibi per gradus Populum, cum panes acciperet, fuisse divisum, legimus apud Corippum:Disposuêre gradus, quis staret in ordine longoDivisum in turmas atque in sua corpora vulgus.Sil. haud secus atque in Amphitheatro quisque popularium in suo gradu ac loco stabat, ne quid confusionis esset, singularumque Urbis regionum populares sua loca ibi adsignata habebant et gradus suos distinctos, etc. Non vero aliter panis hic distribuebatur, quam per tesseras ligneas συντόμια καλάμια, in Chron. Alexandr. καλάμους Codino, ζυλήφια Polybio dictas, uti illis, qui prius frumentum gratuitum accipiebant, similiter tesserae dabantur. Acceptis proin tesseris ad Forum eiusque ἑρκάνας, ibant populares et ibi iisdem ostensis, panem quisque suum accipiebant. Hinc καλαμηφορεῖν apud Themistium, de his, qui tesseras suas et καλάμους ad Forum portabant, ut panes acciperent ibidem de gradibus erogandos, Orat. 4. Tesserarum postea locô Valentinianus et Valens Imperatores iussêre, ut titulus aeneus in gradibus figeretur, in quem et Panis modus et nomen percipientis incidi debebat, vide l. 5. Cod. Theod. tit. eod. mansitque haec consuetudo Panes, et vinum et oleum et carnem porcinam, gratuita Populo erogandi, usque ad Principatum Heraclii Aug. sub quo eam reperimus abolitam. Nam Fasti Siculi referunt, octavô Imperii eius annô, Civibus Constantinopolit. impositum tributum sive capitationem, Panum civicorum nomine, ut pro singulus scil. panibus, quos percipiebant de publico, tres nummulos dependerent; quod tributum cum solvissent, eôdem illô ipsô annô, mense Augustô, eiusmodi omnis annonarum civicarum distributio omnino sublata est. Non omittendum vero, ἑρκάνας Themistii (harum enim meminit l. c.) ad quas cum tesseris suis olim itare solebant populares, quibus panes eiusmodi πολιτικοὶ de publico ministrabantur, septa fuisse seu tabulata, Hesychio et Eustathio. In medio namque Foro Constantinopolitano, quod Γουςτεῖον vel Ἀυγουςτεῖον et Ἀυγουςτεῶνα vocabant, septa de lignis fuisse constructa et in his gradus dispositos, haud secus atque in Theatro et Amphitheatro, legimus, in quibus Populus per ordines divisus stabat, ut exciperet missilia, a Principibus et Consulibus spargi solita, nummos scil. aureos, argenteos, aereos, et tesseras quoque panarias: nam et has iaciebant. Ad has itaque Ἑρκά ας ventitabat quottidie mane plebs, καλαμηφοροῦσα, h. e. calamos seu tesseras ferens, ut panes accipere, quos παλατίνους ἄρτους et πολιτικοὺς. Latini annonas civicas vocabant, etc. Qua de re pluribus disserit Salmas. Not. ad Vopisc. in Aureliano. Porro apud Macedonas celebris in nuptiis Panis usus, indigitatur Curtio l. 8. c. 5. ubi de nuptiis Alexandri cum Roxane, iussit, inquit, afferri patriô more panem. Hoc erat apud Macedones sanctissimum coeuntium pignus; quem divisum gladiô uterque libabat. Rationem subdit, Credoeos, qui gentis mores condiderunt, parcô et parabili victu ostendere voluisse iungentibus opes, quantulô contenti esse deberent. Quos imitatae gentes aliae, panem et vinum quaedam adhibent, nonnullae farreum libum, quod et nomine Panis apud Curtium sunt qui intelligant. Vide Cael. Rhodig. Antiqq. Lect. l. 28. c. 15. Alex. ab Alexandro Dier. Genial. l. 2. c.5. Aurelianum ad Tacitum, Stuckium Convivial. Antiqq. l. 1. c. 30. Alios, et supra ubi de Nuptiis. In Lotharingia vicum esse, cuius incolis, quoties in Ducum aula ministrant, inversum cuique panem in mensa apponi sit moris, ob infidelitatem a Maioribus olim exercitam, refert Auctor Anonymus Historiae Orbis Terrar. Geogr. et Civil. Panis et aquae refectione, damnatos olim fuisse Episcopos delinquentes, habet, ex LL. Visigoth. Car. du Fresne Glossar. At a Pane in Isidis, Cybelesque sacris, olim abstinebatur, ad luctum scil. indicandum. Hieronym. Ep. ad Laetum: Faciant hoc cultores Isidis et Cybeles: qui gulosâ abstinentiâ Phasidis aves et fumantes turtures vorant, ne scil. Cerealia dona contaminent. Unde lux Tertulliano de Ieiuniis, Sed bene quod in nostras xerophagias blasphemias ingerens, casto Isidis et Cybeles eas adaequas. Vide Iac. Ouzelium Animadvers. ad Minucium p. 90. ubi utriusque Deae ceremonias inter se comparat, et plura apud Desid. Heraldum Animadversion. ad illud Arnobii l. 5. Quid temperatus ab alimonio panis cui rei dedistis nomen castus? Manichaei vero, nec Panem frangebant, nec olus scindebant, quippe omnia animata esse credentes, scissis tamen et fractis vescebantur, Theodoretus Haeret. fab. l. 1. c. 26. Imo panem offerenti dicebant, Paulum foris sta: et tibi benedicam: tum sumptô in manus pane, ego te non feci, inquiebat Manichaeus pani: et in Altissimum contumelias fundens dirisque devovens eum, qui fecit, ita vescebatur eâ re factâ, Cyrillus Hierosolym. Catechesi Illum. 6. p. 67. Nempe Panem ut et alias res creatas, a nullo Deo esse dictitantes, eum sic aversabantur. Hincque nonnulli eorum, pane prorsus reiectô, ei, qui dedit,maledicebant insuper huiusmodi verbis, Ο῾σπείρας σε σπαρείῃ, ὁ ἀλήσας σε ἀλησείῃ τὰς σάρκας, Qui seminavit te, dispergatur; et qui moluit te, eius carnes molantur, apud Theophylactum in Ioannem c. 6. Vide Cl. Suicerum Thes. Eccl. voce Α῎ρτος. De Pane autem eiusque conficiendi ratione Veteribus usitatâ, aliisque huc pertinentibus, vide Plinium passim, inprimis l. 18. c. 11. ut et paulo infra: Addo saltem quod Panis, in coronas quoque olim adhibitus, memoratur Lactantio l. 1. c. 21. ubi hanc fabulam narrat: Lampsacent asellum Priapo, quasi in ultionem, mactare consueverunt. Cum enim hic Deus Vestae dormienti vim inferre conaretur, asinus intempestivô clamore eam excitavit ---- Hinc apud Romanos eundem asellum Vestalibus sacris in honorem pudicitiae conservatae panibus coronant. Neque vero huic solum asello istiusmodi corona merces, sed et apud Aristophanem Pluto, praemium fuit servo nuntio rei laetissimae, paupertatis scil. opibus commutatae. Cum enim propter hoc ipsum totus ille senum grex vitularetur ac saltaret, mulier, quae ibidem introducitur, ait,——— κᾀγὼ ᾿γ ἀναδοῦναι βούλομαιἘυαγγέλιά σ᾿ εν κριβανωτῶν ὁρμαθῷΤοιαῦτα ἀναγγείλαντα.Ubi κριβανωτῶν ὁρμαθῷ Scholiastes exponit, ἄρτων δέσμῃ εν κριβάνῳ ὠπτημενων, panum fasce in clibano coctorum, quô rei tam laetae nuntium illa se coronaturam ait etc. Vide Car. Paschalium Coronar. l. 6. c. 28. Aliae erant Coronae de panibus biblibres, quas Aurelianus Imperator locô aurearum, quas populus speraverat, ex Oriente reversus ei exhiberi iussit ut diximus. Erant panes siliginei κρικελλοειδεῖ;, ut ait Constantinus περὶ ςθεμάτων, h. e. in modum circuli seu coronae facti, de quibus vide Casaubon. Salmasiumque Not. ad Vopiscum in Aureliano, loc. cit. ut et supra. Sed et Petrum Aragon. Regem Romam profectum, ab Innocentio III. coronatum esse coronâ panis azymi, in Aede S. Pancratii, impetravisse autem, ut eius successores in perpetuum Caesaraugustae coronarentur, a Tarraconis Antistite, refert Marineus Rerum Hispanic. l. 10. etc. De Frumento, Molis, Pistoribus, aliisque huc peritinentibns, hîc passim, uti de more crustam Panis conficiendi, infra Papaver et de investitura per Panem suô locô. Vox postmodum translata, ad quamcumque materiam, in morem panum formatam. Hinc aerei panes, apud Plin. l. 34. c. 11. panes aphronitri, apud Statium inter munera Saturnalitia etc. Vide Casaubon. ad neronem Suetonii c. 20. A pane, vox medii aevi Apanare est, quam vide supra. PANIS VARIAE, APUD AUCTORES, SPECIES.V.PANISurbs Thraciae, in Europa provinc. ex Synodo 6. Constantinopol. Item Insul. in Sinu Arabico, Ptol. forsan Orine Arrian. in Periplo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.